- ARCUS
- I.ARCUSUrbs Baeticae Hispaniae, vide Arcensium colonia.II.ARCUSapud Corippum de Consulatu Iustini Iun. initiô l. 4.Iam vicina dies spectandi Consulis omnesUrgebat turmas arcus statione replere,Et loca, quae populis Praesectus deputat urbis:Et paulo post,Rohoribus flexis teretes curvaverat arcusArtisicum praedocta manus, trabibusque cavatisAdsigens tabulas pendentes struxerat aedes.Alibique: dicuntur septa illa, in Augusteone seu Foro Urbis Constantinopolit. in quibus popularium unusquisque secundum ordinem et gtadum suum dispositus ac distinctus stans, quottidie panes accipiebat, de quibus supra in Annonae civicae. Idem Corippus tabulata vocat eôd. lib.Exornatque locos et festâ fronde coronantPartes quisque suas: sixis tabulata virebantPalmarum ramis, et amtcae pacis olivae.Themistius ἑρκάνας Orat 4, ubi de his qui tesseras suas et καλάμους ad forum, portabant, ut panes acciperent ibidem de gradibus erogandos: πάντες, inquit, ὅσοι καλαμηφοροῦσιν, ὄρςθριοι ἐπὶ τὰς ἑρκανας, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aurelian. c. 35. et ad Solin. ubi ἄρκος Siculis ἕρκος, i. e. septum, dici ait. Apud Anastasium Bibliothec. vox non semel ornamentum denotat, in aedibus sacris appendi solitum et forte arcus formam habens, in Leone I. Paschali III. et Leone IV.III.ARCUSin cippo sepulchrali feminae cuiusdam, cui Mayro nomen, in Epigramm. Graec.Μὴ ςθάμβει μάςτιγα, Μυροῦς ἐπὶ σήματι λέυςςωνΓλαῦκα, βίον, χαροπὰν χᾶνα, ςθοὰν σκύλακα..ne time flagellum, Myrus in monumento cernensNoctuam, arcum, anserem, celerem catellam:Magistram domui inteutam eam fuisse notat. Salmas. ad Solin. p. 1221. De cippis autem huiusmodi seu stelis, vide infra.IV.ARCUSoppidul. Tridentinae Dioeceseos ad Sarcam fluv. qui paulo post cadit in Benacum lacum. 14. mill. pass. a Tridento in occasum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.